- MONASTERIOLUM Ambianorum
- MONASTERIOLUM AmbianorumMonstreul teste Frodourdô, primo vicus, dein castellum, tandem oppidum Galliae Belgicae, nomen accepit a parvo Monasterio S. Salvii S. Sauve, quod Episcopus Ambianorum exstructum B. Mariae titulô donaverat: cum antea Bradum diceretur, Ibidem est et puellare Monasterium S. Austrebertae, cum titulo Abbatiae. Sedet in ora Picardiae Occidentalis ad ostium Canciae fluv. inter Ambinanos ad Meridiem, 16. et Bononiam ad Boream 8. leucis. Stapulis oppido proximum. Fuit olim sub proprio Comite, habitumque est pro capite pagi Pontivi. Berthae Philippi I. Francorum Regis uxori pro dote et domicilio, post repudium a marito, assignatum legitur. Maiorem suum et Scabinos seu Pares olim habuisse docet Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide quoque Ferrarium Geogr.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.